BARBATORIA

BARBATORIA
BARBATORIA
vox memorata Gregorio Turonensi. Histor. l. 10. c. 6. ubi accusatam ait Abbatissam Pictavensem, quod vittam de auro exornatam nepti suae superstue dederit, Barbatoriam intus eo (Monasterio) quod celebraverit: Macro videtur velum denotare, Monialibus sub mento ligari solitum, quod vulgo Subiugulum, Belgis Barbetta dicitur. Aliis instrumentum fuit ad radendos pilos, quô feminae etiam usae. Et certe πωγωνοκουρία in Glossar. Graec. Lat. Barbatoria redditur, i. e. barbaetonsio. Unde Viri docti censuêre, Abbatissae praefatae obiectum fuisse, quod in suo Monasterio artem tonsoriam passa fuerit exerceri. alii, quod in eo primam lanuginem adolescentes ponerent. Hi enim, cûm primum radendi essent, a Parentibus et amicis, ad Aedem Sacram adducebantur, et per Sacerdotis vel Episcopi ministerium prima eorum lanugo ponebatur, ac veluti primitiae iuventutis, ut habet Ordo Romanus, Deo offerebatur, recitatâ in eum finem oratione, quae exstat in Libro Sacram. Gregorii M. et in Euchologio Graecorum, de quo more multa erudite congessit Car. du Fresne Dissertat. 22. ad Ioinvillam. Verum an Barbatoria in Glossar. eadem sit, quae apud Antistitem Turon. non adeo liquet: imo potius locum huius accuratius perpendenti Barbatorm praedictorum ludus hâc voce intelligendus videtur, quem Mascarade Galli vocant. Vide quae supra diximus, et plura hanc in rem apud Macrum in Hierolex. et Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Barbātor — (neulat.), 1) Bader, Barbier; 2) im Mittelalter in einer bärtigen Larve auf Theatern auftretender Mime u. Lustigmacher; daher Barbatorĭa, Fastnachtsspiele mit bärtigen Masken …   Pierer's Universal-Lexikon

  • BARBATORES — memorati Petro Blesensi Ep. 14. Regis Curiam sequuntur assidue histriones, candidatrices, aleatores, dulcorarii, caupones, nebulatores, mimi barbatores, balatrones et hoc genus omne: non tam Barbitonsores esse videntur, ut praeter Ludov. de la… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LANUGO — per blanditias, a grandibus natu tractata. Suet. Claud. Ner. c. 34. Quam, (matris suae amitam) cum visitaret: et illa tractans lanuginem eius, ut assolet iam grandis natu (ubi etiam legi potest, iam grandibus natu) per blanditias forte dixisset,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”